carmina libraria Petrus Ravennas, Phoenix seu de artificiosa memoria

Testo base di riferimento: Venetiis, Bernardinus De choris Cremona, 10 Ian. 1491-92


C. Lycinii decatonsticon ad Candidum lectorem

 

Si memorem tentas fieri te candide Lector

      Atque inter celebres nomen habere viros

Perlege quod priscae specimen praegrande Ravennas

      Edidit et coelo laudibus usque loca.

5

Et potes et debes merito censere magistrum

      Artificis genii iudiciique simul.

Eia igitur cuncti veneramur numen in aevum

      Et meritas laudes quisque poeta canat.

Graecia non similem vidit nec Romula tellus

10

      Nec non posteritas est habitura. Vale